TRIBUS

TRIBUS
TRIBUS
aut a numero, quia tres primitus apud Romanos erant, aut tributo quod pendebant, (teste Fazellô) dictae sunt partes in quas populus vel civitas dividitur, ab aliquibus ortum ducentes. Veluti tribus Israel a filiis Iacob originem traheutes; quibus terra promissionis, hoc est, Palaestinae, divisa fuit. Has hîc non abs re fuerit recensere.
Tribus Israel.
1. Iuda, amplissima, quae utrumque mare, Mortuum et Syrium, Idumeam, et torrentem Aegypti attingebat, urbes supra 50. (in quibus Hebron, Gaza, Ascalon, Azotus, et Accaron) possidens. Hinc Iudaea regio nominata est. Habet ad Ortum montes Seir, et Deom regionem ulterius Petram deserti, et Hor montem.
2. Ruben, ultra Iordanem, inter eum, Arnon torrentem, et mare Mortuum, seu, ut veteres vocant, lacum Asphaltitem, in regione Sehon et Amorrhaeorum, ubi urbes Areopolis, Medaba, et Hesebon, inter alias. 3. Gad, a superiore in Boreram recedens, iuxta Iordanis ripam ulteriorem, et fines Ammon, et Sehon in terra Galaad, inter Hesebon et Ramoth. Cuius urbes primariae Galaad, Socoth, et Ramoth. 4. Aser, in ora maris apud montem Carmelum Sidonem usque, et interius usque Canam Galileae, ubi fines tribus Zabulon. Ibi regio Cabul, et Prolemais inter alias urbes. Ceterarum Tribuum Borealissima est, uti Simeon Australissima. 5. Dan, inter Hierosolymam et oram maris occiduam, ubi Ioppe urbs. Habuit urbes 20. in quibus Thanna, Emmaus, Modin, Arimathia, et aliae. 6. Nephthali partem Galileae et Caelesyriae, inter Aser tribum et Iordanem, occupabat, habens Zabulon ad Austrum. In ea urbes 18. erant, inter quas Nephthali, et Cedes: cui regnum Basan ultra Iordanem et Ortum incumbit, cum regione Trachonitide. 7. Manasle, cis et trans Iordanem. Pars trans Iordanem ultra Gad, inde in Boream recedens, erat, inter Socoth et Corozain ex adverso Capharnaum, ac inter Ramoth ad austrum et Rabbath in Caeciam, apud fines Ammonitatum: inter urbes Iabes erat, et Zeb, iuxta fines Amorthaeorum. Pars cis Iordanem inter Caesaream et Maggeddo campum Samariae incolebat. 8. Simeon, ad Austrum, inter fines Aegypti et tribus Iuda, in Idumaea, urbes habuit 17. in quibus Sceleg versus Ortum, Bersabee versus Austrum, et Cades orientahor, cum Ramath ad occidentem. 9. Levi nullas partes habuit in divisione terrae, inter alias tribus habitans. 10. Islaschar ab ora littorali, ubi mons Carmelus est, usque ad Iordanem extendebatur, Samariam habens ad Meridiem, et terram Zabulon ad Septentrionem, inter montes Gelboe ad Austrum et Thabor ad Boream seu ad Caeciam. Urbes habuit 18. in quibus Iezrael et Dor. 11. Zabulon, inter mare Galilaeae et mare Syrium, apud montem Carmelum extenditur, montem Thabor et magnam Galilaeae partem occupans. Urbes 12. habebat, in quibus Nazareth, Bethsaida, Cana, et altera Bethleem. 12. Ioseph, seu Manasse primogeniti illius, et Ephraim, inter mare Syrium et Iordanem, Manasse totam fere Samariam occupante ad Septentrionem, ubi Caesarea Palaestinae, et Maggeddo apud montem Gelboe, et Hermon usque Dor; Ephraim versus Austrum, ubi Gazer, et Bethoron versus montem Ephraim, et Ioppen, Ferrar. Baudrando dicitur melius, Tribus Ephr aim, extenditurque inter mare Syrium ad Occasum et Iordanem fluvium ad Ortum; terminaturque a Septentrione dimidiâ Tribu Manasle cis Iordanem, et a Meridie Tribu Beniamin; ibique pars est Samariae tractus. Eius urbes fuêre Samaria, Gazer, Lidda, et Naioth. 13. Beniamin, inter tribum Iuda ad Meridiem, et Ioseph ad Septentrionem, urbes habens 25. in quibus reperiuntur Hierico, Bethleem, atque Ierusalem. Ex his Iuda, Dan, Ephraim, Manasle, Issachar, et Aser mare Syrium attingunt; Ruben, Gad, et Manasse ultra Iordanem sunt Orientem versus; Simeon australissi ma iuxta fines Aegypti et Idumeae: interiores sunt Beniamin in Iudaea, Ioseph (seu Ephraim) in Samaria, Zabulon in Galilaea, et Nephthali inter Galilaeam et Caelesyriam. Tribus in magnis urbibus, veluti familiae antiquae et praeclarae esse solent: praesertim Athenis et in urbe Roma, in quibus plures fuê re, de quibus hîc paulo accuratius. Sub Cecrope quatnor erant Athenis Tribus, quarum nomina tum: Cecropis, Autochthon, Actaea, Paralia. Hae postea sub Cranao dictae sunt, Cranais, Atthis, Mesogaea, Diacris. Ab Erichthonio ipsis alia iterum nomina, petita a Diis, imposita sunt: Dias,
Athenais, Posidonias, Hephaestias. Ion. dein, a filiis suis appellari voluit, ut vocarentur Geleontes, Aegicoreis, Argades, Hopletes. Numerum auxit Clisthenes, et decem effecit veteribusque nominibus inductis, a Semideis seu Heroibus quibusdam, nomina iis indidit: videl. ab Hippothoonte, Antiocho, Aiace Telamonio, Leonte Erechtheo, Aegeo, Oneo, Acamante, Cecrope et Pandione. Quibus postea accesêre duas, quarum una ab Antigono, altera a Demetrio primum: dein ab Atralo et Ptolemaeo, in memoriam acceptorum a Regibus his beneficiorum, nominatae sunt. Primam tribuum harum institutionem, ad imitationem anni factam vult Eustathius Il. β. Quatuor enim tribus 4. anni partes significabant; quarum quaelibet divisa in tres Φρατριας seu fraternitates, numerum 12. mensium: et quaelibet Φρατριὰ in 30. γένη seu familias distributa, triginta cuiuslibat mensis dies referebant. His praeerant Φυλοβασιλεῖς, quasi dicas Tribuum Regges, qui, inter tribules lites obortas, diiudicabant, vide Franc. Rollaeum, Archaeol. Atticae l. 1. c. 5.
Nomina Tribuum apud Athenienses.
Hippothoontis. Antiochis. Aiantis. Leontis. Erechtheis. Aegeis. Oeneis. Acamanthis. Cecropis. Pandionis. Antigonis, quae postea Attalis. Demetrias, postea Prolemais. Tribuum apud Romanos primus auctor Romulus fuit, qui, teste Dionysiô, l. 2. in tres partes universam civiium multitudinem divisit, singulis praeclarô aliquô Virô praepositô: dein unamquamque rursus in decem partes, totidemque fortissimos viros eis praefecit; has curias, illas Tribus vocans. Nomina Tribuum fuêre, Ramnensis, a Romulo. Titiensis a Tito Tatio Sabinorum Rege et Luceres,
vel a Lucumone, vel a Lucretino, vel a luco Asyii, in quem multi fugâ delati civitateque donati fuerunt, dictae. Postea, cum sub Tullo Hostilio Albani victi in Ramnensium tribum adscripti, coeterique omnes populi, qui sub Regibus Romam ad habitandum venerant, praeter Sabinos, Lucerum Tribui inserti fuislent, Urbeque multum auctâ, tres primae tribus non sufficerent, L. Tarquinius Priscus nominibus earum duplicatis, senas fecit, primosque et secundos Ramnenses, Tatienses ac Lucerenses constituit. Aliam dein divisionem instituit Servins Tullius, qui, postquam septem colles unô murô complexus est, totam urbanam multirudinem in quatuor Tribus urbanas distribuit Suburanam, Palatinam, Esquilinam et Collinam, a locis habitationum sic dictas: Idemque universam rusticam multitudinem in quindecim tribus divisit, Romuliam, Laemoniam, Pupiniam, Galeriam, Polliam, Voltiniam, Aemiliam, Corneliam, Fabiam, Horariam, Meneniam, Papyriam, Sergiam, Veturiam et illam quae postea Claudia dicta est. Mansit hic numerus usque ad an. Urb. Cond. 258. quô additis duabus Crustuminâ nempe et Veientinâ viginti et una factae sunt. Annô postmodum 366. ex novis civibus quatuor accessêre, Stellatina, Tromentina, Sabbatina et Arniensis, Liv. l. 6. Rursus an. 395. duae Tribus additae, Pomptina et Publilia, Idem l. 7. Quibus an. 421. duae aliae propter novos cives censos iunctae sunt Maetia et Scaptia: Duaeitem an. 435. Ufentina ac Falerina, et an. 454. duae rursus aliae Artensis et Tarentina. Tandem an. 512. Velina et Quirina prioribus adiectae XXXV. Tribuum numerum expleverunt: qui numerus integer usque ad extrema Reip. tempora perduravit, Florus, Epitom. l. 19. Inter Tribus urbanas, et rusticas olim hoc discrimen erat, quod urbanis ii qui urbem, rusticis ii qui ius colerent, comprehenderentur. Postea vero rusticae urbanis longe praelatae sunt, optimusque et praestantissimus quisque in rusticis Tribubus, relictis, urbanis, censeri voluit: sic ut Tribus tum non urbis, sed civitatis partes haberentur, Cuius facti duas refert causas Sigonius, tum vitae rusticae commendationem, tum Censoriam potestatem ac notationem, l. 3. de Antiq. iur. civ. Rom. c. 3. Vide Liv. l. 8. Plin. l. 18. c. 3. Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 6. c. 15. etc. Ab his Tributa Comitia dicta fuêre, cum nempe ex regionibus et locis, i. e. per Tribus suffragium ferebatur, A. Gell. l. 15. c. 17. sicut Centuriata, per centurias; Curiata, quae per curias suffragium inibant, appellata fuerunt.
Tribus Romanae antiquae 35. quarum 4. primae Urbanae,
sequentes Rusticae dicebantur.
1. Palatina, a Palatino monte dicta, quae apud Varronem in ordine quarta est. 2. Suburbana, seu Suburana, a Subura, prima apud Varronem. 3. Collina, a collibus Quirinalibus, apud Varronem etiam tertia. 4. Esquilina, ab Esquilio monte, apud Varronem secunda. 5. Romilia, sic appellata quod sub Roma esset, in agro a Romulo Veientibus adempto. 6. Aemilia, ab Aemilia gente nobilissima, ab aliis 14. locô posita. 7. Crustumina, a Crustumma urbe Tuscorum. 8. Cornelia, a gente Cornelia clarissima, 15. locô numerata. 9. Fabia, a Fabia gente, et 10. locô. cuius meminit Horatius, l. 1. ep. 6. v. 52.
Hic multum in Fabia valet, ille Velina.
10. Galeria, a loco, cuius tamen memoria non exstat. 11. Lemonia, a Lemonio pago apud portam Capenam in via Latina; ab aliis 7. locô memorata. 12. Mentina seu Menenia, a gente Menenia, locum 16. apud alios abtinet. 13. Ocriculana, ab Ocriculo oppido Sabinorum. Sed hôc locô Claudia ab aliis reponitur. 14. Papiria, a quo nomen genti: locô 19. aliis. 15. Pollia. 16. Popillia. 17. Pupinia. 18. Sergia. 19. Veientina, ab agro Veienti nominata: ab aliis 9. locô reposita. 20. Voltinia. 21. Claudia. 22. Stellatina. 23. Tromentina. 24. Arnensis. 25. Sabatina. 26. Pomptina. 27. Poblilia. 28. Maecia. 29. Scaptia. 30. Oufentina. 31. Fallerina. 32. Aniensis. 33. Terentina. 34. Velina. 35. Quirina.
Orde secundum alios:
1. Suburana, a submuro terreo. 2. Esquilina, ab Esquilio monte, ex Varrone. l. 4. de Ling. Lat. 3. Collina, a collibus. 4. Palatina Ciceroni, a Palatio. 5. Romilia, a romulo, ex Varrone, l. 4. 6. Crustumina, ab oppido in Sabinis, Sexto Pompeio. 7. Lemonia, a Lemonio pago viâ Latinâ apud portam Capenam, Sexto Pompeio. 8. Pupinia, ab agro Pupino, Sexto Pompeio. 9. Veientina, ab agro Veienti, Ciceroni, pro Planc. c. 16. 10. Galeria, ex loco, Livio, l. 27. 11. Pollia, ex loco, Livio, l. 8. c. 37. 12. Voltinia, ex loco, Ciceroni, pro Planco, c. 16. 13. Claudia, ex gente, Livio, l. 2. c. 16. 14. Aemilia, ex gente, Livio, l. 38. c. 36. 15. Cornelia, ex gente, Livio, l. 38. c. 46. 16. Fabia, ex gente, Suetonio in Aug. c. 40. Horatio loc. cit.
17. Horatia, ex veteri inscriptione. 18. Menenia, aliis Mentina, Iosepho, l. 13. de Bell. Iud. 19. Papiria, a Papirio, Sexto Pompeio. 20. Sergia, ex gente, Frontino, l. 2. 21. Vetrovia, ex Livio l. 36. 22. Stellatina. 23. Tromentina, a campo Tromento in Tuscia, Sexio Pompeio. 24. Sabatina, a lacu Sabato, Sexto Pompeio. 25. Arniensis, seu Arnensis, ab Arno fluvio Tusciae, Livio, l. 6. c. 5. hae quatuor a censoribus additae fuerunt, teste Liviô, l. 6. c. 5. 26. Pomptina, ab agro Pomptino, Livio, l. 7. c. 15. 27. Pompilia, a Popila, Sexto Pompeio. 28. Maecia, a castro sic dicto, Sexto Pompeio. 29. Scaptia, ab oppido sic dicto, Sexto Pompeio. 30. Oufentina, a fluvio Oufente, Sexto Pompeio. 31. Falerina, ab agro Falerno, Iosepho, l: 13. 32. Aniensis, ab Aniene fluvio, Ciceroni, l. 8. Famil. Ep. 8. 33. Terentina, a Terento loco, Ciceroni pro Planco, c. 8. 34. Velina, a lacu Velino, Livio, l. 19. Epit. 35. Quirina, a Curensibus Sabinis, Sexto Pompeio.
Aliae Tribus, ex antiquis inscriptionibus
1. Ocriculana, ab oppido. 2. Pinaria, ex Sexto Pompeio. 3. Sappinia, ex Livio, l. 33. c. 23. 4. Camilla seu Camillia, a Camillo. 5. Cestia, ex antiquo lapide; Cluentia, a Cluetia nobili familia. 6. Cluvia, sic ab urbe Samnitum. 7. Dumia, ex antiquo lapide. 8. Minucia, a gente nobilissima. 9. Papia, a Papio Mutilo. 10. Tauria, ex lapide. 11. Veturia, ex lapide. 12. Aelia, ex Aelia nobilissima familia, sicuti sequens. 13. Iula, ex Dione 44. 14. Flavia, a gente Flavia, ex qua Vespasianus. 15. Ulpia, a Traiano Imperatore nomen accepit. Coeterum Tribus Israelis, quo attinet, intelligebantur Tribus nomine, aut cuncti unico e sanguine invicem Tribules, velut Simeonitae, vel Rubenitae, a Simeone et Rubene, singularum Tribuum auctoribus, genus trahentes, id est, tota Rubenitarum vel Simeonitarum stemmata, qua tum a coeteris, tum ipsa a se invicem discriminata: aut Tribules unico ex territorio quod incelerent, seu ex agris primum tributim assignatis denominati. Nempe, tametsi ex Lege sacra, sub initium distributionis Terrae Sanctae, non nigrabat possessio filiorum Israel a Tribu ad Tribum, quoniam quisque de filiis Israel haerebit in hereditate Tribus Partum suorum, Numer. c. 36. v. 7. postmodum tiamen per coniugia, venditiones aliasque cessiones, a Tribulibus ex sanguine aliis factis, ad alios saepe translati sunt agri, sub ipsum introitum assignati, et migrabat possessio a Tribu in Tribum. Hinc igitur variatim passimque Tribulibus ex sanguine demum ita commistis, ut nullius forsan in Tribus territorio primo assignato non eslent, qui ex alia Tribus aut illuc migrâslent, aut illuc orri essent complures; restabat nihilominus Territoriorum a primis Tribuum Auctoribus primaque assignatione denominatorum distinctio eiiusmodi, ut, tametsi Tribules, ex tabulis Genealogicis accuratius designati, invicem dignoscerentur atque inde, e. g. Tribus Iudae et Rubeniticae nomina, qua Maiorum sanguinem spectabant, satis discernerentur, attamen ea Tribus notio, quae sic ex sanguine seu stemmate pendebat gentilitio, plurimum discreparet ab ista, quae, ratione Terriotorii assignati pariter indita, a Tribulibus diversi simul generis, pro rerum ac saeculorum verietate, agrarias sive Iudae sive Rubenis portiones, simul cum Proselytis Iustitiae occpantibus, retinebatur. Adeo ut Rubenitae Gaditae, Asleritae aliique Tribules in Iudae e. g. territorio sedes habentes, ratione Territorii, licet non ex sanguine, pars eslent Tribus Iudae, atque hâc notione itidem Levitae, quibus urbes assignatae sunt in uniuscuiusque Tribus Territoriis, Numer, c. 35. cum eadem, in qua collocarentur, Tribu essent, domicilii seu teritorii ratione, diversimode censendi, cum interea ex sanguine unicam conficerent universi Tribum. Ioh. Seldienus, de Synedriis Veter. Ebraeor. Part. 3. c. 4. §. 1. ubi proin Tribus alias Personales nuncupat, alias Territoriales. Habebant autem Tribus hae suos Phylarchas, Patres, Principes familiarum, adeoque et suos conventus, in quibus praefati illi personas omnium Tribulium, quemadmodum in Comitiis fieri solet, pro more patrio sustinebant. Plurium item Tribuum, veluti sex, quinque, septem, conventum seu domum Iuridicam habemus apud Talmudicos; in quibus tamen quicquid decretum erat, pro tempore et re nata, in publicam tutelam, neutiquam ex iure ordinario, fieri censebatur. Idem, Parte seu l. 2. c. 14. §. 4. Omnium vero Tribuum singularis fuit in Synodo Septuaginta uniusvirali, seu Magno, unio, quam apud Amosum c. 9. v. 6. Fasciculi seu Manipuli sui nomine indigitatam vult Abarbinel. Itaque Synedrii illius numerus non fuit 72. sic ut e singulis Tribubus seni in illud adsciscerentur, tunc enim parium eiusmodi quodlibet e Tribubus singulis selectum, velut tribus suae universitatem seu personam seorsim sustinere visum,
unionem illam nimis impediisset, quae auctori τοῦ Siphri habetur in fascicu lo uno, seu numero, qui in partes aliquotas, quibus Tribus seor sim singulae quomodocumque distributae respondere quirent, divisibilis non erat, sed numerus erat primus, quem unitas solum metitur. Id est, Septuaginta unus; in quo ipso toto, qua talis
erat, ut Tribuum unio; ita nulla eiusmodi divisio esse potuit, ut e partibus eius sic unitis, Tribus ulla per se suam sibi poslet vindicare. Nam quomodocumque respectu Tribuum, aliterve primo cooptati fuerint Septuaginta, ex ipsa cooptatione statim factum est, ut eorum universi pariter et singuli, singulis et universis Tribubus in Concilio hoc praeeslent, earumque universitatem et personas haud habitâ Tribuum singularum, unde cooptabantur, ratione ullâ, ibi simul cum Principe sustinerent. Quod ita corpus politicum erat, velut Spiritu unicô, qua cunctas Tribus respexit, contentum, ἡνωμένον seu ἕν τι σῶμα συνεςτηκὸς εν διαφόρων κεφαλῶν συνηνωμένων, unicum quoddam corpus ex diversis capitibus seu unitatibus coadunatis consistens: ut iuxta Peripateticos, corpus mixtum ex elementis, quae illic, qua elementa, non actu, sed potentiâ manent, et inter se medium quoddam, seu unione mixtum faciunt, constare dicitur. Idem, l. eôd. c. 4. §. 11. Ethuic neque minori Synedrio, Tribus quaelibet, quoties de rebus tribuariis, qua talibus, disceptandum decernendumque eslet, suberat. Quod enim habent aliqui, de Synedriis ordinariis seu Viginti triumviralibus, quae Tribubus singulis iisque integris praeficerentur (qualia in Platonis Rep. Magnetica, τὰ μετα φυλὰς δικαςτήρια, de Legg. l. 1.) doctis reicitur. Neque sane, quamquam eiusmodi fuissent Synedria, controversiae inter Tribus invicem exortae, ab eorum aliquo rite definiri potuislent: cum alterius Tribus res ab alterius Iudicibus extra Hierosolymam non poslent decidi, ut e Magistris Seldenus palam facit. Atque, ut plurimi veteris Graeciae populi, unico Amphictyonum Synedrio in litibus inter eos subortis tantum suberant, ita Tribus singulae, quatenus provinciae erant singulares parisque invicem iuris, Synedrio Magno unico, utpote reliquorum omnium supremo, iure parebant. Idque tum qua Personales, tum qua Territoriales, fuêre. Qua personales, veluti si tota Tribus maiorve eius pars, ubicumque sedes habens, a vero cultu ad Idololatriam defecerat, seu quid aliud patrârat vindice dignum: Item si instauratâ post calamitates Rep. intermissus Tribus Leviticae decimarum proventus ex eiusdem actione erat instaurandus etc. Qua territoriales, veluti, quoties agros huic vel illi Tribui primum assignatos occupantes, sive sanguine inter se puri, sive commisti, aut a vero cultu defecissent aut de Territorii sui limitibus seu confiniis, aut de Levitarum in eo urbium numero, aut de ipsarum suburbiorumve amplitudine, et si quae sunt id genus aliis, controversiam movislent. Vide iterum Seldenum, l. 3. c. totô 4. ut et supra aliquid de Tribuum capitibus, voce Aechmalotarchae. De Atheniensium Civitatis Tribubus hoc saltam addo: Divisae illae fuerunt in Ναυκαρίας quaelibet duodenas, quarum singulae navem unam instruere tenebantur, Pollux, l. 8. Uniuscuiusque autem classis seu Ναυκαρίας aliquando sedeni erant, uti docent Grammatici ex Hyperide; tot enim Legislator iusserat τριηραρχεῖν. Postea vero numerus auctus est. Qua de re vide plura, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l.
3. tit. 4 et supra in voce Naucrati: ut et paulo hîc infra in voce Trierarchus. Sed nec hoc omittendum, quod de decima tertia Tribu Adrianide videl. additâ, cui ab Adriano Imperatore nomen, monet Cl. Sponius, ex insigni marmore, quod Georg. Whelerus Nobilis Anglus, Athenis emptum, in patriam secum transtulit. In eo expressa sunt Tribuum omnium nomina cum quibusdam ex praecipuis demis ad quamque earum pertinentibus. Mentio ibi Tribuum hôc ordine, Erechtheidis, Aegeidis, Pandionidis, Leontidis, Ptolemaidis, Acamanthidis, Hadrianidis (cui adsignata Bisa, Aphidna et pars illa urbis, quae Oa dicebatur) Oeneidis, Cecropidis, Hippothoonthidis, Aeantidis, Antiochidis et Attalidis. Vide eum Itinerar. Gr. part. 2. p. 245. et part. 3. quae agit de Atticae populis, p. 45. et seqq. ub totam Inscriptionem exhibet, eruditô commentariô illustratam. Qui vero Tribubus praeerant, Graece φυλοβασιλεῖς, Tribuum Reges dicebantur, de quibus vide aliquid supra, voce Inanima, it. Phratrica. Ut autem et de nomine Tribus aliquid addam, illud nonnumquam pro centuria, aliquando pro cuiusvis multitudinis parte, quoque occurrere, docet Gronov. Observation. l. 4. c. 1. ubi de Tribaum, Curiarum, Centuriarum origine, aliisque huc pertinentibus, et c. 10. ubi locum explicat Iustini, l. 13. c. 3. tribum peditum dicentis. Vide quoque supra, in voce Tribules.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Tribus — (lat., (Stadt )Bezirk) bezeichnet: Tribus (Rom), einen Wahlbezirk im Römischen Reich Tribus (Biologie), in der Biologie eine zwischen Gattung und Unterfamilie gelegene Rangstufe der klassischen Systematik Tribus (Nachname), Familienname,… …   Deutsch Wikipedia

  • tribus — trȋbus m DEFINICIJA pov. 1. svako od triju plemena na koja su se dijelili prvotni rimski punopravni građani 2. dio starorimskog teritorija, područje jednog od tribusa, a poslije upravna jedinica u gradu Rimu; kotar ETIMOLOGIJA lat. tribus: pleme; …   Hrvatski jezični portal

  • Tribus — Tribus, 1) Staatseintheilung des alten Rom. Zuerst gab es deren drei patricische: die T. Ramnensis, aus den Latinern gebildet, welche den Palatinischen Hügel bewohnten; die T. Titiensis, von den unter Titus Tatius nach Rom gezogenen Sabinern auf… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Trībus — (lat.), 1) Name der drei Stämme des ursprünglichen (patrizischen) röm. Volkes, der Ramnes, Tities und Luceres, von denen der erste aus dem Volke des Romulus, der zweite aus den mit diesem unter Titus Tatius vereinigten Sabinern und der dritte,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tribus — Tribus, im alten Rom die Teile des Volks in polit. und administrativer Hinsicht, erst 3 (Ramnes, Tities, Luceres), zuletzt 35; nach ihnen wurde in den Tributkomitien (s. Komitien) abgestimmt. – Vgl. Mommsen (1844), Kubitschek (lat., 1889) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tribus — Tribus, s. Rom, Geschichte …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tribus — Tri|bus, die; , […bu:s]: 1. [lat. tribus, eigtl. = einer der drei ältesten Stämme des antiken Rom (1. Bestandteil zu: tri = drei )] Wahlbezirk im antiken Rom. 2. (Bot., Zool. veraltend) zwischen Gattung u. Familie stehende Kategorie. * * * Tribus …   Universal-Lexikon

  • Tribus — Infobox Single Name = Tribus Artist = Sepultura from Album = Against B side = The Waste , Common Bonds (Alternate Mix) Released = 1998 Format = CD Recorded = ION Studios, São Paulo, Brazil House Of Blues Studios, Encino, California The Hook… …   Wikipedia

  • Tribus — Tri|bus die; , [...bu:s] <aus lat. tribus, eigtl. »einer der drei ältesten Stämme des antiken Roms«>: 1. Stadtviertel, Wahlbezirk im antiken Rom. 2. zwischen Gattung u. Familie stehende Kategorie der zoologischen u. botanischen Systematik …   Das große Fremdwörterbuch

  • Tribus de grande kabylie — Sommaire 1 Introduction: de la famille à la tribu 2 La légende des Quinquégentiens 3 Histoire des Grandes Tribus 4 Lis …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”